monumenta.ch > Seneca Maior > > sectio 4 > sectio 49

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 1, 27, 49
Cum vero non amor ortandi sobolis, sed voluntas dominatur in opere commixtionis: habent coniuges etiam de sua commixtione quod defleant. Hoc enim eis concedit sancta praedicatio, et tamen de ipsa concessione metu animum concutit. Nam cum Paulus apostolus diceret: Qui se continere non potest, habeat uxorem suam, statim subiungere curavit: Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium . Non enim indulgetur quod licet, quia iustum est.